Poliziano, Angelo
Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium
sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat,
atque animi interpres manabat lingua cruore
debilitata malis, motu gravis, aspera tactu
».
Columella libro 7 de bubus: «Signa fe-
bricitantis manantes lachrimae, gravatum caput, oculi com-
pressi, fluvidum salivis os, longior et cum quodam impedi-
mento tractus spiritus, interdum gemitu gravis
».
<509> Inserto. Columella:
Profuit et plantis latices infundere amaros
Marrubii
.
<509 sq.> Profuit inserto latices infundere cornu
Lenaeos
. Macrobius: «Lucretius:
Nec ratio remedi communis certa dabatur.
Nam quod alis dederat vitalis aeris auras
volvere in ore licere et caeli templa tueri,
hoc aliis erat exitio letumque parabat
».
<520> Non umbrae altorum nemorum, non mollia pos-
sunt
. «Lucretius in II:
Nec tenerae salices atque herbae rore virentes
fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
oblectare animum subitamque avertere curam
».
<529> Pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu
flumina
. Macrobius: «Lucretius in V:
Ad sedare sitim fluvii fontesque vocabant
».
<546> Ipsis est aer avibus non aequus
.
Macrobius: «Lucretius:
nec tamen omnino temere illis sedibus ulla
comparebat avis nec tristia saecla ferarum
pagina successiva »
p. 187