BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Ilias » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 24

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<80> Fimo. Optimum fimum columbinum,
post nostrum, tertio caprilum et ovilum et asininum ut est
apud Varronem.
<81> Cinerem. Hoc et in pratis vetustate
obsoletis fieri praecipit Columella libro 2°, quod genus omni
stercorationi anteponit, quippe cum cinis muscum enecet.
Idem in quarto de harundinetis loquens: «Sed macies eius
cinere vel alio stercore iuvanda est, propter quod caesum ple-
rique incendunt harundinetum
».
<82> Arva. Columella:
Capperis, et tristis inulae, ferulaeque minaces.
<83> Nec nulla interea. Macrobius:
«Vis autem videre quemadmodum haec quattuor genera di-
cendi Virgilius ipse permisceat et faciat unum quoddam ex
omni diversitate pulcherrimum temperamentum?
Saepe etiam st<eriles> ...:
ecce dicendi genus quod nusquam alibi deprehendes, in quo
nec praeceps brevitas nec infrunita copia, nec ieiuna siccitas,
nec laetitia pinguis
».
Terrae. Cato: «Virgas et sarmenta quae
tibi ustione supererunt in segetem comburito: ubi eas combus-
seris ibi papaver serito
».
<84> Saepe. Lege quae in superiore pa-
gina sunt de Macrobio scripta eo loco: «Liber et alma Ceres».
Plinius libro 18 cap. 44.
<85> Flammis. Macrobius: «Quod autem
'crepitantibus flammis', non novum usurpavit
verbum, sed prior Lucretius in VI posuit:
nec res ulla magis quam Phoebi delphica laurus
terribili sonitu flamma crepitanti crematur
».


pagina successiva »
 
p. 24