Poliziano, Angelo
Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium
Liber quartus
Varro in libro De villatica pastione et de
apibus tractat, quem locum videtur Maro pene universum in
hunc quartum librum transtulisse.
<1> Protinus aerei mellis caelestia dona
.
Columella libro X: «Venio nunc ad alveorum curam, de qui-
bus neque diligentius quicquam praecipi potest, quam ab Hi-
ginio iam dictum est, nec ornatius quam Virgilio, nec elegan-
tius quam Celso. Higinius veterum auctorum placita secretis
dispersa monumentis industrie collegit, Virgilius poeticis flo-
ribus illuminavit, Celsus utriusque memorati adhibuit modum
».
Varro: «Intus opus faciunt quod dulcis-
simum quidem est et deis et hominibus est acceptum, quod
favus venit in altaria et mel ad principia convivii, et in secun-
dam mensam administratur
».
Propter mulsum, ut puto.
Mellis. Quaere supra paulo.
<7> Laeva. Antiqui deos quosdam ut pro-
dessent celebrabant, quosdam ut ne obessent placabant. Unde
Veiovem eum deum nominaverunt, qui non iuvandi partem,
sed vim nocendi haberet, ut enim στερητικὸν μόριον a hoc
loco est. «Simulachrum igitur dei Veiovis, quod in aede de
qua supra dixi, sagictas tenet, quae sunt videlicet paratae ad
nocendum. Quapropter eum deum plerique Apollinem dixe-
runt; immolaturque ritu humano capra, eiusque animalis fig-
mentum iuxta simulachrum stat. Propterea Virgilium quoque
pagina successiva »
p. 189