BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 190

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

aiunt multae antiquitatis hominem sine ostentationis odio pe-
ritum numina laeva in Georgicis deprecari significantem quan-
dam vim esse huiuscemodi deorum in laedendo magis quam
in iuvando potentem. Versus Virgilii sunt:
In tenui labor etc. Apollo.
In istis autem dis, quos placari oportet, uti mala a nobis vel a
frugibus natis amoveantur, Arvigus quoque habetur et Robi-
gus
». Haec ex A. Gellio.
Angelus: ego numina laeva optimi auspicii
intelligo. Ita enim habebantur, ut in Romanis problematis
ait Plutarchus, vel quod sinistrum a sinendo dicatur, vel quod
sinistra Dionysium Ascanio laevum fulmen cecidit, cum adver-
sus Mezentium victurus instrueretur; quidam Aeneae dicunt ac-
cidisse. Nam et Thebani principatum sinistro aciei cornu dabant,
quod eo aliquando in Leuctris fuissent superiores. Vel magis
quod ait Iubas, quondam, orientem spectantibus, in sinistra
sit septentrio, quae pars mundi dextra putatur et excelsior;
fortasse et quia cum sinistra pars imbecillior sit, laeva auspicia
roborare eam videantur et veluti fulcire; aut quia mortalia
dis opposita creduntur quo fiat ut quae nobis sinistra sint, di
a dextra miserint. Ex Plutarcho.
<8> Statioque. Haec a nobis, ut Colu-
mella libro 8 ait, apium cubilia sive apiaria, a Graecis με-
λισσῶνες
nuncupantur.
<9> Quo neque sit aditus ventis. Idem: «In-
terim per has notas quas iam diximus probatis apibus destinari
debent pabulationes, eaeque sint secretissimae et, ut noster
praecepit Maro, viduae pecudibus, aprico et minime procelloso
caeli statu:
quo neque etc. herbas
».
<10> Petulci. Valerius Probus: «Lasci-
vientes».


pagina successiva »
 
p. 190