BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De sensu et sensibilibus » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 191

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<10 sq.> Nec oves haedique petulci floribus insultent.
Macrobius: «Lucretius in II:
Praeterea tremuli teneris in vocibus haedi
corniferas norunt matres agnique petulci
».
<11> Buccula. Valerius Probus: «Vacca».
<13> Absint et picti squalentia terga lacerti.
Columella: «Atque utilissimum est pro frequentia
domicilii duos vel tres aditus in eodem operculo distantis in-
ter se fieri contra fallaciam lacerti, qui velut custos vestibuli
prodeuntibus inhians apibus affert exitium
».
<14> Meropesque aliaeque volucres.
Valerius Probus: «Meropes dicuntur quas in Italia vocant
barbaros, quarum vox quia multiplex capit partitionem vocis,
meropes appellantur graece a merismo, quem graeci vocant,
nos autem partitionem vocis, quam idem 'opa' vocant glos-
sematicos
».
<15> Progne. Valerius Probus: «Hirundo.
In hirundinem Philomela fertur ab aliis, non Prochne, versa
».
<19> Assint et tenuis fugiens per gramina rivus.
Columella X: «Sitque maxime repletum praeparatis
alveis ad usum novorum examinum, nec minus herbis saluta-
ribus, et si qua sunt alia, quae languentibus adhibentur:
Palmaque etc. arbos
».
Horatius:
Quo pinus ingens albaque populus
umbram hospitalem consociare amant
ramis? Quoque obliquo laborat
lympha fugax trepidare rivo?

Et in epodo:
lenis crepante lympha desilit pede.


pagina successiva »
 
p. 191