BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 192

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Hunc imitatus Columella:
gaudet et arguto fugientis gramine fontis.
<20> Oleaster. Quod ex olea cera capiunt,
ut ait Varro.
<25> In medium seu stabit iners seu profluit humor.
Varro: «Cibi pars quod potio et ea bis aqua
liquida, unde bibant esse oportet, eamque propinquam, quae
praeterfluat aut in aliquem locum influat, ita ne altitudine ascen-
dat duos aut tres digitos: in qua aqua iaceant testae aut lapilli,
ita ut extent paulum, ubi assidere et bibere possint. In qua dili-
genter habenda cura ut aqua sit pura, quod ad mellificium bo-
num vehementer prodest. Quod non omnis tempestas ad pa-
stum prodire longius patitur, praeparandus his cibus, ne tum
melle solo cogantur vivere, aut relinquere exinanitas alvos
».
<27> Pontibus ut crebris possint consistere.
Columella libro X: «Sive igitur, ut dixi, praeterfluens
unda vel putealis canalibus immissa fuerit, virgis ac lapidibus
aggeretur apium causa
pontibus ut etc. Eurus
».
<30 sq.> Casiae virides et olentia late serpilla.
Valerius Probus: «Casia genus herbae odoratae. Ser-
pillum herbae genus est, quod a serpendo nominatur
».
Columella:
et olentia late
Ulpica
.
«Saporis praecipui mella reddit thymus.
Thymo deinde proxima thymbra, serpillumque et origanum
».
<32> Floreat irriguumque bibant violaria fontem.


pagina successiva »
 
p. 192