BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 193

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Columella: «Tum punicae rosae, luteolaeque et
Sarranae violae
».
<33> Suta. Palladius libro primo: «Al-
vearia meliora sunt, quae cortex formabit raptus ex subere,
quia non transmittunt vim frigoris aut caloris. Possunt tamen
et ex ferulis fieri. Si hae desint, salignis viminibus fabricentur,
vel ligno cavatae arboris aut tabulis more cuparum
».
Cavatis. Varro: «Alvos, ubi sint, alii
faciunt ex viminibus rotundas, alii e ligno ac corticibus, alii ex
arbore cava, alii fictiles, alii etiam ex ferulis quadratas longas pe-
des circiter tres, latas pedem, sed ita uti parum sit quae com-
pleant, ne eas coangustent, ne in vasto loco et inani despon-
deant animum. Haec omnia vocant a mellis alimonio alvos, quas
ideo medias videntur facere angustissimas, ut figuras imiten-
tur earum
». Et paulo post: «Media alvo, qua introeant apes,
faciunt foramina parva dextra ac sinistra
».
Ipsa autem seu corticibus tibi suta cavatis.
Columella: «Sive illa ferax est suberis haud dubitanter
utilissimas alvos faciemus ex corticibus, quia neque hyeme ri-
gent, nec candent aestate, sive ferulis exuberat, his quoque,
cum sint naturae corticis similes, quibus commode vasa te-
xuntur
».
Varro: «Optimae fiunt cortice, deterrimae
fictiles, quod ex frigore hyeme, et aestate calore vehementis-
sime hic commoventur
».
<35> Habeant. Columella: «Nam frigus
ignaviam creat; propter quod etiam foramina, quibus exitus
aut introitus datur, angustissima esse debent, ut quam mini-
mum frigoris admittant eaque satis est ita forari, ne possint
capere plus unius apis incrementum
».
<37> Utraque vis apibus pariter metuenda.
Varro: «Etiam paucae extra hostium alvei obturant om-


pagina successiva »
 
p. 193