BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 195

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

tierit alveum maternum et in eius aditu glomerata pependerit,
vel statim se ad proximam frondem contulerit, protinus custos
novum loculamentum in hoc praeparatum perliniat intrin-
secus praedictis herbis; deinde guttis mellis respersum admo-
veat, tum manibus, aut etiam trulla congregatas apes recondat,
atque, uti debet, adhibita certa cura, diligenter compositum et
illitum vas interim patiatur in eodem loco esse, dum advespe-
rescat. Primo deinde crepuscolo transferat, et reponat in or-
dine aliquorum alveorum. Oportet aut etiam vacua domicilia
collocata in apiariis habere. Nam sunt nonnulla examina, quae
cum processerint, statim sedem sibi quaerant in proximo,
eandemque occupent quam vacuam reppererint
».
<62> Huc tu iussos asperge sapores.
Varro: «Si transiturae sunt apes, apiastro perfricandum, quod
illicium hoc illis
». Ex apiastro duplex ministerium capere eas
Varro tradit ceram et cibum.
<63> Trita. Varro: «Ac reliquum thymo
et cythiso opplevisse et apiastro, quod alii meliphylen, alii
melissophyllon, quidam mellinon vocant
».
Mellisophylla. Idest apiastrum; ut ait Varro.
Columella libro X: «Sunt qui per initia
veris apiastrum, atque, ut ille vates ait:
Trita melissophylla et cerinthae ignobile gramen
aliasque colligant similes herbas
».
Valerius Probus: «Mellisophyllon herba
quam plerique vocant melilothon. Cerinthon est flos luteus
cuiusdam herbae, quae copiosissima est in Euboea, in qua est
oppidum impositum
».
<64> Tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum.
Varro: «Neque tamen nescia suae imbecilli-


pagina successiva »
 
p. 195