BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 196

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

tatis. Quae cum causa Musarum esse dicuntur volucres, quod et,
si quando displicatae sunt, cymbalis et plausibus numero re-
ducunt in locum unum, et ut his dis Helicona atque Olympon
attribuerunt homines, sic his floridos et incultos natura attri-
buit montes
».
Ex Pompeio in Donatum: onomatopoeia
nomen de sono factum; exprimit enim hoc ipsum nomen etiam
sonum aeris, sic 'clangor'.
<66> Intima more suo sese in cunabula condent.
Columella libro X: «Quippe talis est apium natura,
ut pariter quaeque plebs generetur cum regibus; qui ubi evo-
landi vires adepti sunt, consortia dedignantur vetustiorum,
multoque magis imperia, quippe cum rationabili genere mor-
talium, tum magis egentibus consilii mutis animalibus, nulla
sit regni societas. Itaque novi duces procedunt cum sua iuven-
tute
etc.».
<70> Corda licet longe praesciscere. Co-
lumella: «Siquidem fere ante triduum, quam eruptionem fac-
turae sunt, velut militaria signa moventium tumultus ac mur-
mur exoritur, ex quo, ut verissime dixit Virgilius:
Corda licet longe prae<sciscere> etc. tubarum
».
<71> Martius ille aeris rauci canor increpat.
Varro: «Alterum, quod, cum evolaturae sunt aut
etiam inceperunt, consonant vehementer, proinde ut militis
faciunt, cum castra movent
».
<72> Auditur fractos sonitus imitata tubarum.
Varro: «Hique duces conficiunt quaedam pariter,
ut imitatione tubae. Tum id faciunt, cum inter se signa pacis
ac belli habeant
».
<81> Nec de concussa tantum pluit ilice glandis.
Columella:
Non aliter quam decussa pluit arbore nimbus
vel teretis mali, vel tectae cortice glandis
.


pagina successiva »
 
p. 196