BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Dt » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 197

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<82> Ipsi. Columella: «Sunt autem ii reges
maiores paulo et oblongi magis quam ceterae apes, rectioribus
cruribus, sed minus amplis pinnis, pulchri coloris et nitidi, le-
vesque ac sine pilo, sine spiculo, nisi qui forte pleniorem quasi
capillum, quem in ventre gerunt, aculeum putat, quo et ipso
tamen ad nocendum non utuntur. Quidam etiam infusci atque
irsuti reperiuntur, quorum pro habitu damnabis ingenium:
Nam duo sunt regum etc. et ore.
Atque hic maxime probatur, qui est melior: nam deterior, sor-
dido sputo similis, tam foedus est quam
pulvere ab alto
cum venit et s<icco> t<erram> s<puit> o<re> viator
.
Et, ut ait idem:
desidia l<atam>que t<rahens> i<nglorius> alvum.
Omnes igitur duces notae deterioris
dede neci, melior vacua sine regnet in aula.
Qui tamen et ipse spoliandus est alis, ubi saepius cum examine
suo conatur eruptione facta profugere
».
<86> Hi motus animorum atque haec certamina tanta.
Varro: «Praeterea ut animadvertant reguli
plures existant: inutiles enim fiunt ptopter seditiones. Ut qui-
dam dicunt, tria genera cum sint ducum in apibus, niger ru-
ber varius, ut Menecrates scribit, duo, niger et varius, qui ita
melior, ut expediat mellario, cum duo sunt eadem alvo, inter-
ficere nigrum, quem scit cum altero rege esse seditiosum et
corrumpere alvum, quod fuget aut cum multitudine quod fu-
getur. De reliquis apibus optima est parva, varia, rotunda
».
<87> Quiescent. Columella: «Pugna qui-


pagina successiva »
 
p. 197