BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 198

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

dem vel unius inter se dissidentis, vel duorum examinum di-
scordantium facile repascitur: nam ut idem ait:
Pulveris exigui iactu compressa quiescent
».
<88> Verum ubi ductores acie revocaveris ambo.
Columella libro X: «Peripateticae sectae conditor
Aristoteles in iis libris, quos de animalibus conscripsit,
apum sive examinum genera complura demonstrat,
earumque alias vastas sed glomerosas, easdemque nigras et
hirsutas apes habent, alias minores quidem, sed aeque rotun-
das et infusci coloris horridique pili, alias magis exiguas, nec
tam rotundas, sed obesas tamen et latas, coloris meliusculi:
nonnullas minimas gracilesque, et acuti alvi, ex aureolo varias
atque leves. Eiusque auctoritatem sequens Virgilius maxime
probat parvulas, oblongas, leves, nitidas,
ardentes auro, paribus lita corpora guttis.
moribus etiam placidis. Nam quanto grandior apis, atque ro-
tundior, tanto peior. Si vero severior, maxime pessima est
».
<90> Dede neci. Seneca in excerptis 85.
<100> Tempore. Et paulo post: «Eximen-
dorum favorum primum putant esse tempus Vergiliarum exor-
tum, secundum aestate exacta, antequam totus exoritur Arctu-
rus, tertium post Vergiliarum occasum
».
<103> At cum incerta volant caeloque examina ludunt.
Varro: «Cum examen excitatum est, quod
fieri solet, cum adnatae proximae sunt multae ac progeniem
emittere volunt in coloniam, ut olim crebro Sabini factitave-
runt propter multitudinem liberorum, huius quae duo solent
praeire signa sunt: unum quod superioribus diebus, maxime
vespertinis, multae ante foramen ut uvae aliae ex aliis pendent
conglobatae; alterum, quod, cum iam evolaturae sunt aut
etiam inceperunt, consonant vehementer, proinde ut milites


pagina successiva »
 
p. 198