BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 25

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<86> Sive inde. Plinius libro 18: «Sunt
qui accendunt in arvo et stipulas magno Virgilii praeconio.
Summa autem ratio ut herbarum semen exurant
».
<88> Excoquitur. Cato in Re rustica hoc
verbo utitur: «Usque coquito, dum dimidium excoquas».
Humor. Columella libro 2: «Ut si quis
humor est exudet atque excoquatur
».
<89> Pluris. Priscianus in VII: «Et accu-
sativus pluralis tam in 'es' quam in 'i'. Vergilius Geor-
gicon
primo:
s<eu> p<luris> c<alor> i<lle> v<ias> et c<aeca> r<elaxat>
sp<iramenta>
.
Horatius in I epistularum:
Tractus uter pluris lepores, uter educet apros
».
Quintilianus libro 9, 146.
<92> Tenues. Tenues hic est 'frigidas',
ut exponit Nonius. Idem Virgilius in 3°:
Tum tenues dare rursus aquas.
<93> Penetrabile. Angelus: sic in Aeneide:
aspice, num mage sit nostrum penetrabile telum.
At Livius: «impenetrabilis silex» passive. Lucretius:
genitabilis aura Favonii.
<94> Inertis. Angelus: hoc 'sarrire' vo-
cant Varro reliquique agriculturae scriptores. Immo 'occare'
magis.


pagina successiva »
 
p. 25