BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Florio, John - Giardino di ricreatione » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 199

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

faciunt, cum castra movent. Quae primo cum exierunt, in
conspectu volitant reliquas, quae nondum congregatae sunt,
respectantes, dum conveniant. Cum a mellario id fecisse sunt
animadversae, iaciundo in eas pulverem et circumtinniendo
quo volet perducet, non longe iidem oblinunt rhitace atque
apiastro ceterisque rebus, quibus delectantur. Ubi consede-
runt, afferunt alvum prope easdem illiciis illitam intus, et pro-
pe apposita fumo leni circumdato cogunt eas intrare
».
<106 sq.> Nec magnus prohibere labor, tu regibus alas
eripe
. Columella: «Nam velut quadam com-
pede retinebimus erronem ducem detractis alis, qui fugae de-
stitutus praesidio, finem regni non audet excedere, propter
quod ne ditionis quidem populo suae permittit longius eva-
gari
».
<110> Custos. Macrobius: «Hic utique
custodem prohibitorem avium furumque significat
».
<111> Hellespontiaci. Columella:
sed truncum forte dolatum
arboris antiquae numen venerare Ithyphalli
terribilis membri, medio qui semper in horto
inguinibus puero, praedoni falce minetur.

Valerius Probus: «In Hellesponto est
Lampsacum oppidum, in quo Priapus formosissimus dicitur
esse, quem cives eius colunt ut deum. Is autem in horto po-
nitur, ut avibus formidini sit itemque noctu furibus, quod
interdiu custos videtur stare
».
<112> Thymum. Varro: hibernum mel
faciunt, thymo optimum.
<116> Atque equidem extremo ni iam sub fine laborum.
Plinius de hoc libro 14, cap. primo.
<118> Forsitan et pingues hortos quae cura colendi.
Columella in prohoemio XI libri, quo in


pagina successiva »
 
p. 199