BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tucidides - Historiae » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 200

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


libro de cura hortorum versibus praecipit, sic ait: «Quare
cultus hortorum, quoniam et fructus magis in usu est, diligen-
tius nobis, quani tradiderunt maiores, praecipiendus est: isque,
sicut institueram, prosa oratione prioribus subnecteretur exor-
diis, nisi propositum expugnasset frequens postulatio tua, quae
pervicit, ut poeticis numeris explerem Georgici carminis omis-
sas partis, quas tamen, ut ipse Virgilius significaverat, post se
memorandum reliquit. Neque enim aliter istud nobis fuerat
audendum, quam ex voluntate vatis maxime venerandi: cuius
quasi numine instigante pigre sine dubio propter difficulta-
tem operis, verumtamen non sine spe prosperi successus ag-
gressi sumus tenuem admodum et pene viduatam corpore
materiam
». Idem paulo post, in carmine, sic addit:
Hortorum quoque te cultus, Silvine, docebo,
atque ea, quae quondam spatiis exclusus iniquis,
cum caneret laetas segetes et munera Bacchi,
et te, magna Pales, nec non caelestia mella,
Virgilius nobis post se memoranda reliquit.

<119> Rosaria. Idem:
quo sidere primum
nascantur flores, Paestique rosaria gemment
.
<120> Rivis. Columella:
Vicini quoque sint amnes, quos incola durus
attrahat auxilio semper sitientibus herbis:
aut fons illachrimet putei non sede profunda
.
<122> Cucumis. Columella:
Lividus at cucumis, gravida qui nascitur alvo,
hirtus, et ut coluber nodoso gramine tectus
ventre cubat flexo, semper collectus in orbem,
noxius exacuit morbos aestatis iniquae.


pagina successiva »
 
p. 200