BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Liber spectaculorum » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 201

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<123> Narcissum. Idem:
Narcisique comam.
<126> Qua niger umectat flaventia culta Galaesus.
Porphyrio: Titurius de fertilitate Tarentini
agri sic ait:
Tarentinorum hortorum, qui geris odores,
cum vellet intellegi florum. Et Horatius:
Dulce pellitis ovibus Galaesi.
Valerius Probus: «Tarentum Lacedaemonii
condiderunt duce Phalanto, qui sunt dicti Partheniadae, nati,
cum oppugnaretur Messaene, non legitimo matrimonio. 'Oe-
balia arx
' ab Oebalo dicitur in Lacedaemone hoc ipsum op-
pidum, quod praeterfluit Galaesus fluvius. Pompeius, cum op-
pugnaret piratas, remigibus eorum promisit agros si vicisset
eorum adiutorio: quorum proditione victor Tarentinorum
agros veteranis divisit, et quicquid deterrimum fuit, remigibus
dedit. Cilices aut tunc exercuerunt piraticam. Est autem in
Cilicia promontorium Corycium nomine uxoris Promethei,
quae Corycion est appellata. Dictum ergo 'senem Corycium'
Cilicem intellegi vult, hoc est remigem piratarum
».
<127> Corycium. Varro in libro de villa-
tica pastione
, sic scribit: «Auctorem habeo hunc Varronem
nostrum, quem audivi dicentem duo milites se habuisse in
Hispania fratres Veianos ex agro Falisco locupletes, quibus cum
a patre relicta esset parva villa et agellus non sane maior iugero
uno, hos circum villam totam alvearium fecisse et hortum ha-
buisse ac reliquum thymo et cythiso opplevisse et apiastro, quod
alii Melliphyllon, alii Mellisophylon, quidam mellinon appel-
lant. Hos numquam minus, ut per aeque ducerent, dena mil-
lia sextertia ex melle recipere esse solitos, tum eos et velle expec-


pagina successiva »
 
p. 201