BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - De lingua latina » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 202

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

tare, ut suo potius tempore mercatorem admitterent, quam ce-
lerius alieno
».
<127> Relicti. 'Deserti', ut Tiberius Donatus
exponit in 2° Aeneidos 76).
<132> Regum aequabat opes animo. Seneca
70).
<133> Inemptis. Columella libro XII:
«Subiungemus cultus hortorum, quorum aeque curam susci-
pere debebit, ut et quotidiani victus sui levet sumptum, et
advenienti domino praebeat, quod ait poeta, 'inemptas ruris
dapes'
».
<136> Et glacie cursus frenaret aquarum.
Macrobius: «Figurata locutio».
<144> Inversum. Columella in 2°: «Bu-
bulcum autem per proscissum ingredi oportet alternisque ver-
sibus obliquum tenere aratrum et alternis recto plenoque sul-
care
». Idem: «Sed nec in media parte versurae consistat det-
que requiem in summa
».
<150> Addidit, expediam, pro qua mercede canoros.
Hoc idem de ursis Aratus:
Κρήτηθεν κεῖναί γε Διὸς μεγάλου ἰότητι
οὐρανὸν εἰσανέβησαν, ὅ μίν ποτε κουρίζοντα
Δίκτῳ ἐν εὐώδει ὄρεος σχεδὸν Ἱδαίοιο
ἄντρῳ ἐγκατέθεντο καὶ ἔτρεφον, εἰς ἐνιαυτόν
Δικταῖοι Κούρητες ὅτε Κρόνον ἐψεύδοντο.

<151> Curetum. Columella: «Atque ea, quae
Higinius fabulose tradita de originibus apum non intermisit,
poeticae magis licentiae quam nostrae fidei concesserim. Nec
sane rustico dignum est sciscitari, fueritne mulier pulcherrima
specie Melissa, quam Iupiter in apem convertit, an, ut Eume-


pagina successiva »
 
p. 202