BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 203

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

rus poeta ait, crabronibus et sole genitas apes, quas nymphae
Phruxonides educaverunt, mox Dyctaeo specu Iovis extitisse
nutrices, easque pabula munere dei sortitas quibus ipsae par-
vum educaverant alumnum. Ista enim, quamvis non dedeceant
poetam, summatim tamen et uno tantummodo versiculo leviter
attigit Virgilius, cum sic ait:
Dictaeo caeli regem pavere sub antro.
Sed ne illud quidem pertinet ad agricolas, quando et in qua re-
gione primum natae sunt: utrum in Thessalia sub Aristaeo, an
in insula Cea, ut scribit Euemerus, an Erichthoni temporibus
in monte Hymeto, ut Euthronius; an Cretae Saturni tempori-
bus, ut Nicander; non magis quam utrum examina, tamquam
cetera videmus animalia, concubitu sobolem procreent, an
heredem generis sui floribus eligant, quod affirmat noster Maro:
et utrum evomant liquorem mellis, an alia parte reddant. Haec
enim et huiuscemodi magis scrutantium rerum naturae late-
bras, quam rusticorum est inquirere
».
De Curetibus habes apud Strabonem abun-
danter libro X.
<153> Solae communis natos consortia tecta.
Varro: «Hae apes non solum sunt solitaria natura,
ut aquilae, sed ut homines. Quod si in hoc faciunt etiam gra-
culi, at non idem, quod hic societas operis et aedificiorum,
quod illic non est, hic ratio atque ars
etc.».
<160> Narcissi lachrimam et lentum de cortice glu-
ten
. Hesiodus in Theogonia:
ὡς δ' ὁπότ' ἐν σμήνεσσι κατηρεφέεσσι μέλισσαι
κηφῆνας βόσκωσι, κακοὺς ξυνήορας ἔργων·
αἳ μέν τε πρόπαν ἧμαρ ἐς ἠέλιον καταδύντα
ἠμάτιαι σπεύδουσι τιθεῖσί τε κηρία λευκά,
οἳ δ' ἔντοσθε μένοντες ἐπηρεφέας κατὰ σίμβλους
ἀλλότριον κάματον σφετέρην ἐς γαστέρ' ἀμῶνται
.


pagina successiva »
 
p. 203