BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De generatione et corruptione » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 204

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Cortice. Varro: «De his propolin vocant,
e quo faciunt ad foramen introitus protectum in alvum maxime
aestate. Quam rem etiam nomine eodem medici utuntur in
emplastris, propter quam rem etiam carius in sacra via quam
mel venit. Rhitacen vocant, quibus favos extremos simul con-
glutinant, quod est aliud mel e propoli: itaque in hoc vim esse
illiciendi
». Deinde addit: «Favus est, quem fingunt multica-
vatum e cera, cum singula cava sena latera habeant, quot sin-
gulis pedes dedit natura
».
<163> Educunt fetus aliae purissima mella.
Seneca 65.
<165> Sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti.
Varro: «Omnis ut in exercitu vivunt atque
alternis dormiunt et opus faciunt pariter et ut colonias mittunt
».
<168> Ignavum fucos pecus a praesepibus arcent.
Varro: «Neque ipsae sunt inficientes nec non ode-
runt inertes. Itaque impotentes a se iniciunt fucos, quod hii
neque adiuvant et consumunt mel, quos vociferantes plures
persequuntur
».
Fucos. Idem: «Fur qui vocatur, ab aliis
fucus, est alter etiam lato ventre
».
Pecus. Priscianus in V hunc adducit lo-
cum ubi et 'hanc pecudem' et 'hoc pecus' dici compro-
bat auctoritatibus.
Angelus: Columella volatile pecus apes
et aquatile pisces vocat.
Arcent. Columella libro X: «Mox vere
transacto sequitur, ut dixi, mellis vindemia, propter quam to-
tius anni labor exercetur. Eius maturitas intelligitur cum ani-
madvertimus fucos ab apibus expelli ac fugari. Quod est genus
amplioris incrementi, simillimum apis, et, ut ait Virgilius, 'igna-
vum fucus pecus
' et immune, sine doctrina favis assidens.


pagina successiva »
 
p. 204