BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 205

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

Nam neque alimenta congerit, et ab aliis invecta consumit.
Verumtamen ad procreationem sobolis conferre aliquid hi fuci
videntur insidentes seminibus, quibus apes figurantur. Itaque
ad fovendam et educandam novam sobolem familiarius admit-
tuntur. Exclusis deinde pullis, extra tecta proturbantur et, ut
idem ait, 'a praesepibus arcent'
».
<176> Componere. Angelus: de Cicerone
sumptum, cuius haec in Bruto: «Similiter igitur suspicor, ut
conseramus parva magnis, Curionis, etsi pupillus relictus est,
patrio fuisse instituto puro sermone assuefactam domum
».
Aristoteles in primo De animalibus: ἔχει
δ' ὅμοιον γλάνει τὸ οὐραῖον, ὡς μικρόν εῖκάσαι μεγάλῳ
. Et
in 2° de partibus animalium: ὡς μεγάλῳ παρεικάζοντα μι-
κρόν
.
<179> Daedala fingere tecta. Macro-
bius: sic Lucretius:
daedala tellus.
<181> Thymo. Lactantius de ape:
Poplite mella rapit.
<183> Pinguem tiliam. Columella tamen sic
ait: «At tiliae solae ex omnibus sunt nocentes, taxi repudian-
tur
».
Ferrugineos Hyacinthos. Columella:
Serpiculum ferrugineis onerate hyacinthis.
<185> Mane ruunt portis nusquam mora.
Quod in Theogonia Hesiodus de apibus:
αἳ μέν τε πρόπαν ἦμαρ ἐς ἠέλιον καταδύντα
ἠμάται σπεύδουσι
.


pagina successiva »
 
p. 205