BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Phaedra » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 206

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<193> Aquantur. Columella libro X de
apibus: «Specularique quae turba sit aquantium».
<194> Excursusque. Hoc verbo et Colu-
mella utitur ut in primo: «In longinquis», inquit, «fundis, in
quos non est facilis excursus patri familiae
». Et in eodem:
«Bubulcis pastoribusque cellae ponantur iuxta sua pecora, ut
ad eorum curam sit opportunus excursus
».
Lapillos. Plutarchus ἐν τῷ Πότερα τῶν
ζῴων φρονιμώτερα τὰ χερσαῖα ἢ τὰ ἔνυδρα
:
Ὅμοια δὲ καὶ τὰ τῶν Κρητικῶν μελισσῶν καὶ τὰ τῶν ἐν Κιλικίᾳ
χηνῶν· ἐκεῖναι μὲν γὰρ ἀνεμῶδές τι μέλλουσαι κάμπτειν ἀκρωτήριον
ἑρματίζουσιν ἑαυτάς, ὑπὲρ τοῦ μὴ παραφέρεσθαι, μικροῖς λιθιδίοις
.
<198> Concubitu. A. Gellius: «Et non om-
nes concedunt in casu dandi 'senatui' magis dicendum quam
'senatu'. Sicuti Lucilius in eodem casu 'victu' et 'anu' di-
cit, non 'victui' et 'anui', in hisce versibus:
Quod sumptum atque epulas victu praeponis honesto.
Et alio in loco 'anu noceo' inquit. Virgilius
quoque in casu dandi 'aspectu' dicit, non 'aspectui':
teque aspectu ne subtrahe nostro.
Et in Georgicis:
quod nec concubitu indulgent.
C. autem Caesar, gravis auctor linguae Latinae, in Antica-
tone
: 'unius', inquit, 'arrogantiae, superbiae dominatuque'.
Idem in Dolabella: 'Quorum in aedibus fanisque posita et
honori erant et ornatu
'. In libris quoque Analogicis omnia
istiusmodi sine 'i' littera dicenda censet
».


pagina successiva »
 
p. 206