BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Phaedra » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 207

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<201> Regem. Columella: «Tum denique
cerae, quae semina pullorum continet, partem recidere, in
qua regii generis proles animatur. Est autem facilis conspectu,
quoniam fere ipso fine cerarum velut papilla uberis apparet
eminentior et laxioris fistulae quam sunt reliqua foramina, qui-
bus popularis notae pulli detinentur. Celsus quidem affirmat
in extremis favis transversas fistulas esse, quae contineant re-
gios pullos. Higinius quoque auctoritatem Graecorum sequens
negat ex vermiculo, ut ceteras apes, fieri ducem, sed in cir-
cuitu favorum paulo maiora, quam sunt plebei seminis, inve-
niri recta foramina repleta quasi sorde rubri coloris, ex qua
protinus alatus rex figuretur
».
Quirites. Angelus: mira figura dixit in
apibus etiam 'Quirites', id quod et Macrobius adnotavit.
<201 sq.> Ipsae regem parvosque quirites sufficiunt.
Idest 'pullitiem', ut Columella vocat.
<206> Ergo ipsas quamvis angusti terminus aevi.
Columella: «Durantque si diligenter excultae sunt,
in annos decem; nec ullum examen hanc aetatem potest exce-
dere, quamvis in demortuarum locum quotannis pullos sub-
stituant. Nam fere X ab internecione anno gens universa
totius alvei consumitur. Itaque ne hoc in toto apiario fiat,
semper propaganda erit soboles, observandumque vere cum
se nova profundent examina, ut excipiantur et domiciliorum
numerus augeatur
».
<210> Praeterea regem non sic Aegyptus et ingens.
Seneca libro 19, epistula 5, 68.
<211> Lydia. Valerius Probus: «Media Ly<dia>
natio est in Asia
».
Medus. Claudianus:
Rarus apud Medos regum cruor.


pagina successiva »
 
p. 207