BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hippocrates - De carnibus » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 26

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<97> Aequore. Idem:
Aequoris Aetnei vernantia lilia carpsit.
Terga. Idem Columella libro quarto: «Qui
crebris bidentibus aequaliter et minutim soli terga commi-
nuat
».
Columella:
Angustosque foros adverso limite ducens
rursus in obliquum distinguat tramite parvo.

<98> Perrumpit. Varro: «Terram cum
primum arant, proscindere appellant, cum iterum, effringere
dicunt, quod prima aratione glebae grandes solent excitari;
cum iteratur effringere vocant. Tertio cum arant iacto semine,
boves lirare dicuntur
».
<99> Imperat. 'Imperat arvis' emphasim habet
et, ut puto, latenter ad id ludit quod acutissimam gentem Poe-
nos dixisse affirmat Columella, oportere imbecilliorem esse
agrum quam dominum ut si saepius cum eo sit colluctandum
non affligatur dominus
. Est et antiquum proverbium de oli-
veto, quod   qui id arat fructum rogat, qui stercorat exorat, qui
caedit cogit
.
Ovidius in 2° de Fastis:
Nulla sub imperio terra colenti serat.
<100> Humida. Columella: «Ab occasu Ver-
giliarum ad brumam, quae fere conficitur circa VIII Kl. octo-
bris vel Ianuarii in octava parte Capricorni, iam recondito
melle utuntur examina. Nec me fallit Hipparchi ratio, quae
docet solstitia et aequinoctia non octavis, sed primis partibus
signorum confici. Verum in hac ruris disciplina sequor nunc
Eudoxi et Metonis antiquorumque fastus astrologorum, qui


pagina successiva »
 
p. 26