BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ammonius Hermiae - In quinque voces Porphyrii commentarii » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 208

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Hydaspes. Valerius Probus: «Flumen In-
diae, sed Vergilius Mediae dixit flumen Hydaspen. Hi Medi
duce Alexandro Porum, regem Indorum, et ipsam Indiam
subegerunt
».
<212> Rege incolumi mens omnibus una est.
Varro de apibus sic ait: «Hic est rex et imperium et socie-
tas
».
Seneca 68.
<215 sq.> Et omnes circumstant fremitu denso stipant-
que frequentes
. Varro: «Regem suum se-
quntur quocumque it, et fessum sublevant, et si nequit volare,
succollant, quod eum servare volunt
».
<226> Nec morti esse locum. Macrobius:
«Sed constat secundum verae rationis assertionem, quam et
ipse non nescit nec Virgilius ignorat, dicendo:
nec morti esse locum
constat, inquam, nihil intra vivum mundum perire, sed eorum
quae interire videntur solam mutari speciem, et illud in origi-
nem suam atque in ipsa elementa remeare, quod tale quale fuit
esse desierit
».
<228> Si quando sedem augustam servataque mella.
Meliturgi appellantur qui mellaria exercent, ut
Varro testatur.
<232> Taygete. Valerius Probus: «Ostendit
Vergiliarum sydus: synecdochicos una ex hiis hoc nomine
appellatur, e qua totum astrum significatur Pleiades, quo-
niam cum hac Iupiter concubuit in monte, qui ex eventu Tay-
getos dicitur
».
<233> Pleias et oceani spretos pede repulit amnis.
Theocritus:
χὡρίων ὅτ' ἐπ' ὠκεανῷ πόδας ἴσχει


pagina successiva »
 
p. 208