BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Silius Italicus, Gaius - Punica » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 210

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

eosque nonnulli putant esse reges. Verum quidam Graeco-
rum auctores οἴστρους appellant, ab eo, quod exagitent, ne-
que patiantur examina conquiescere. Itaque praecipiunt eos
enecari
».
<242> Adedit. Columella libro X:
«Eaque satis est ita perforari, ne possint capere plus unius
apis incrementum. Sic nec venenatus stellio, nec obscenum
scarabei, nec papilionis genus, lucifugaeque blactae, ut ait
Maro, per laxiora spatia ianuae favos populabuntur
».
<243> Et lucifugis congesta cubilia blattis.
Plinius libro 29, cap. primo.
<244> Immunisque. 'Immunem' dixit se-
cundum illud Hesiodi in Operibus et diebus:
κηφήνεσσι κοθούροις εἴ κελος ὀρμήν
οἵ τε μελισσάων κάματον τρύχουσιν ἀεργοί
.
Immunisque sedens aliena ad pabula fucus.
Palladius: «Item cum fucos a sedibus suis qui sunt apes
maiores grandi intentione perturbat
».
<246> Tineae. Tineae favorum vermes
sunt qui ex papiliorum stercore enascuntur, ut ait Columella.
<246 sq.> Invisa Minervae laxos in foribus suspendit
aranea casses
. Valerius Probus: «Mars de-
victa Thracia dicitur Minervae donasse regiam puellam ex cap-
tivis nomine Arachnen, quae subtilitate operis lanificii negavit
se cedere Minervae. Ob hoc in araneam ab ea conversa est, et
graece 'arachne' vocatur
».
<254 sq.> Continuo est aegris alius color horrida vul-
tum deformat macies
. Varro: «Minus valen-
tium signa, si sunt pilosae et horridae, ut pulverulentae, nisi
opificii eas urget tempus: tum enim propter laborem asperan-
tur et macescunt
».
Columella: «Nec non etiam ille morbus ma-


pagina successiva »
 
p. 210