BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 211

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

xime est conspicuus, qui horridas contractatasque carpit, cum
frequenter aliae mortuarum corpora domiciliis suis efferunt,
aliae intra tecta, ut publico luctu, maesto silentio torpent.
Id cum accidit, harundineis infusi canalibus offeruntur cibi,
maxime decocti mellis, et cum galla vel arida rosa detriti,
galbanum etiam, ut eius odore medicentur, incendi convenit,
passoque et defruto vetere fessas substinere. Optime tamen
facit amelli radix, cuius est frutex luteus purpureus flos; ea
cum vetere Ammineo vino decocta exprimitur, et ita liquatus
eius succus datur. Higinius quidem in eo libro, quem de apibus
scripsit: Aristomachus, inquit, hoc modo succurrendum la-
borantibus existimat: primum, ut omnes vitiosi favi tollantur,
et cibus ex integro recens ponatur; deinde ut fumigentur
etc.».
<269> Defruta. Palladius libro XI:
«Nunc defrutum, caloenum, sapam conficies. Cum omnia
uno genere conficiantur ex musto, modus iis et virtutem mu-
tabit et nomina. Nam defrutum, a defervendo dictum, ubi ad
spissitudinem fortiter despumaverit, effectum est; caloenum,
cum tertia perdita duae partes remanserint; sapa, ubi ad tertias
redacta descenderit
».
Defrutum sic ex musto ad tertias decocto,
cuius conficiendi legem habes in Columellae extremo libro,
qui 'Villica' inscribitur.
Plinius: «Nam syreum, quod alii hepsema,
nostri sapam appellant, ingenii, non naturae opus est, musto
usque ad tertiam partem mensurae decocto. Quod ubi factum
ad dimidiam est, defrutum vocamus
».
<284> Iuvencis. Varro in libro De re pecua-
ria
: «Denique ex hoc», scilicet bove, «putrefacto nasci dul-
cissimas apes, mellis matres, quo eas Graeci bugonas appel-
lant; et hinc Plautium locutum esse latine, cum Hirtium prae-
torem renuntiatum Romam in senatum scriptum habere. Sed


pagina successiva »
 
p. 211