BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Triumphi » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 212

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

bono animo es, non minus satisfaciam tibi, quam qui Bugoniam
scripsit
». Idem in libro de villatica pastione: «Primum apes
nascuntur partim ex apibus, partim ex bubulo corpore putre-
facto. Itaque Archelaus in epigrammate ait eas esse:
βοὸς φθινομένου πεποιημένα τέκνα.
Idem:
ἵππων μὲν σφῆκες γενεά, μόσχων δὲ μέλισσαι
».
<287> Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi.
Valerius Probus: «Pella est oppidum Macedoniae, pa-
tria Alexandri. Omnes autem Alexandrias Alexander constituit.
Ergo Canopi Pellaei dictum est. Canopus autem est in Aegypto
iuxta Alexandriam, oppidum a gubernatore dictum Menelai.
Fortunatam autem dixit gentem propter agri fertilitatem
».
<299> Tum vitulus bima curvans iam cornua fronte.
Columella libro X: «Ceterum hoc eodem
tempore progenerari apes posse iuvenco perempto Democritus
et Mago nec minus Virgilius prodiderunt. Mago quidem ven-
tribus etiam bubulis
».
<310> Trunca pedum primo mox et stridentia pennis.
Lege Plinius libro XI, cap. 19.
<317> Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe.
Valerius Probus: «Peneus est Thes<saliae> flumen
quod in Pindo monte eiusdem terrae oritur. 'Tempe' autem
sunt loca frigida, opaca, frondosa, copiosa fontibus vel flumi-
nibus. Hoc commune omnium eiusmodi locorum est, et iccirco
adiectum est 'Peneia' Tempe, quia poterant et alia intellegi.
Dicitur quidem et eis locis praecipue, ubi Peneus oritur, ut in
primo Metamorphoseon Ovidius refert dicens:
Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit
sylva: vocant Tempe, per quae Peneus ab imo
effusus Pindo spumosis volvitur undis
».


pagina successiva »
 
p. 212