BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Origenes - In Evangelium Johannis » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 214

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Paulo autem post Clymenem Iapeti uxorem dicit fuisse.
<346> Dulcia furta. Idest adulteria. Do-
natus in Terentium et alibi idem: 'furta paro belli'
idest 'insidias'. Omne enim quod fraude fit, furtum
dicitur. Terentius:
audin tu, hic furti se alligat;
et Virgilius idem:
furto laetatus inani.
Et furtum nunc est maleficium, nunc res subrepta.
<356> Nomine. Figura .. Sic Horatius:
Respondesne tuo dic sodes nomine.
Porphyrio.
<361> Curvata in montis faciem circumstetit unda.
Macrobius: versus homericus ...
<366 sq.> Omnia sub magna labentia flumina terra
spectabat diversa locis
. Quaere de flumi-
nibus sub terra apud Senecam in 4° Quaestionum naturalium,
89.
<369> Aniena. Priscianus in 2°: «In aliis
'e' longa, ut 'terrenus', 'egenus', 'alienus', 'Rubienus',
'Anienus', unde Virgilius 'Aniena fluenta'
».
<372> Eridanus. Valerius Probus: «Padus
et ideo taurino vultu, quod eius sonus ut tauri mugitus, et
ripae flexuosae ut cornua sunt
».
<380> Carchesia. Macrobius: «Carchesium
vas procerum et circa mediam partem compressum, ansatum


pagina successiva »
 
p. 214