BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Menaechmi » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 215

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

mediocriter, ansis a summo ad infimum pertingentibus». Phe-
recydes in libris Historiarum ait Iovem Alchmenae pretium
concubitus carchesium aureum dono dedisse. Plautus
ait pateram datam, quae patens ac plana est. Asclepiades
carchesia a navali re existimat dicta, quod summa pars veli
carchesium dicatur; quae diffusa in utramque partem veli
vocentur cornua. Eius et Sappho et Sophocles
meminit et alibi Maro:
hic duo rite mero libans carchesia Baccho.
Maeonii. Valerius Probus: «'Maeonium'
Liberum patrem dicit, quia Lydia Maeonia appellatur
».
<383> Centum quae silvas centum quae flumina servant.
Angelus: residuum huius fabellae de quarto
Odisseae libro deductum est, ubi Menelaus suasu Idothees,
Protei filiae, ipsum vinclis aggreditur, scitaturque quidnam
sit, cur in Pharo detineatur, omniaque singulatim, quae ad
se spectent. Nos locos tantum conferemus, qui magis cum
nostro convenire videbuntur.
<387> Carpathio. Valerius Probus: «Car-
pathium mare ab insula Carpatho dictum, quae existimatur
obiecta Peneo
».
<388> Caeruleus Proteus. Homerus in
Odysseae:
πωλεῖταί τις δεῦρο γέρων ἅλιος νημερτής,
ἀθάνατος, Πρωτεὺς Αἰγύπτιος, ὅς κε θαλάσσης
πάσης βένθεα οἶδε, Ποσειδάωνος ὑποδμώς
.
<390> Hic nunc Emathiae portus patriamque revisit.
Valerius Probus: «Emathia Macedonia ab


pagina successiva »
 
p. 215