BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 216

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

Emathione, fratre Memnonis, ubi est urbs Pallene. Sed Proteus
in Aegypto natus est, et propter crudelitatem Busiridis dicitur
Pallenem praeterisse, et ita rediisse in Aegyptum
».
<392> Nereus. Hesiodus in Theogonia:
Νηρέα δ' αὖ ψευδέα καὶ ἀληθέα γείνατο Πόντος,
πρεσβύτατον παίδων· αὐτὰρ καλέουσι γέροντα,
οὕνεκα νημερτής τε καὶ ἤπιος, οὐδὲ θεμιστέων
λήθεται, ἀλλὰ δίκαια καὶ ἤπια δήνεα οἶδεν
.
<393> Quae mox ventura trahantur.
Homerus in primo Iliados de Calchante:
ὃς ᾔδη τά τ' ἐόντα τά τ' ἐσσόμενα πρό τ' ἐόντα.
<395> Armenta. Columella etiam aquatile
pecus de piscibus dicit, et volatile pecus de avibus.
Turpes. Turpes dixit, quia pessimi et ama-
rissimi odoris; unde inquit Homerus in Odysseae 4°, cum Me-
nelaum de insidiis loquentem inducit, quas Proteo intende-
ret sub marini vituli pellibus:
κεῖθὶ δὴ· αἰνότατος λόχος ἔπλετο· τεῖρε γὰρ αἰνῶς
φωκάων ἁλιοτρεφέων ὀλοώτατος ὀδμή.
Τίς γάρ κ' εἰναλίῳ παρὰ κήτεϊ κοιμηθείη
.
Phocas. Theocritus:
ἐνθ' ὦ κόλε καὶ λέγε, 'Μίλω
ὡς Πρωτεὺς φώκας καὶ θεὸς ὢν ἔνεμεν.'

Homerus in 4° Odysseae:
τὸν εἴ πως σὺ δύναιο λοχησάμενος λελαβέσθαι,
ὅς κέν τοι εἴπῃσιν ὁδὸν καὶ μέτρα κελεύθου
etc.


pagina successiva »
 
p. 216