BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 27

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

sunt aptati publicis sacrificis, quia et notior est ista vetus agri-
colis concepta opinio
». Idem in XII: «VIII et VII et VI Kl.
Iul. solstitium, Favonius et calor
».
Columella libro XII: «XVI Kl. Ian. sol
in Capricornum transitum facit, brumale solstitium, ut Hip-
parcho placet: itaque tempestatem saepe significat
». Idem:
«XI Kl. Ian. brumale solstitium, sicut Chaldaei observant,
significat
».
Solstitia. Columella in 2° De agricolatione:
«Quo tempore cum arati fuerint, diebus interpositis circa sol-
stitium, quod est nonum vel octavum Kl. Iulias, iteratos esse
oportebit
».
Gellius libro 8, cap. 7: «Folia olearum arbo-
rum brumali et solstitiali die converti
».
Hyemes. Varro De re rustica: «Dies pri-
mus veris est in Aquario, aestatis in Tauro, autumni in Leone,
hyemis in Scorpione. Cum uniuscuiusque horum quattuor si-
gnorum dies tertius et XX quattuor temporum sit primus:
efficitur ut ver dies habeat XCI, aestas XCV, autumnus
XCI, hyems LXXXVIIII. Quae divisio ad dies redacta ci-
viles nostros, qui nunc sunt, primi verni temporis extat ad
VII idus Febr<uarii>, aestivi ad VII idus Maii, autumnalis
ad VII idus sextilis, hiberni ad IIII idus Novembris, subti-
lius descriptis temporibus observanda quaedam sunt, eaque
in partis octo dividuntur: primum a Favonio ad aequinoctium
vernum dies XLV, hinc ad Vergiliarum exortum dies XLIIII,
ab hoc ad solstitium dies XLVIIII, inde ad Caniculae signum
dies XXVII, exinde ad Vergiliarum occasum dies XXXII,
ab hoc ad brumam dies LVII, inde ad Favonium dies
XLV
».
Orate serenas. Plinius libro 17, cap. 2°.
<101> Agricolae. Plinius libro 17, cap. 2°.
Pulvere. Quia, ut Palladius praecipit li-


pagina successiva »
 
p. 27