BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De sensu et sensibilibus » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 222

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

Et aliae plurimae patheticae parabolae in quibus miseratus est.
Quid de ira?
Ac veluti pleno lupus insidiatus ovili
cum fremit ad caulas

et
mugitus veluti fugit cum saucius ara
taurus
.
Et alia plura similia, qui quaerit inveniet
».
<520> Spretae Ciconum quo munere matres.
Valerius Probus: «Cicones natio Thracum, in qua oppi-
dum est Ismaros
».
<521> Inter sacra deum nocturnaque orgia Bacchi.
Macrobius: «Sacer vero locus praecipue pa-
thos movet. Occisum inducit Orphea, et miserabiliorem in-
teritum eius a loco facit:
Inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi.
Et in eversione Troiae:
perque domos et relligiosa deorum
limina
.
Cassandrae quoque raptum vel deminutionem quam misera-
bilem sacer locus facit:
Ecce trahebatur ...
a templo ... adytisque Minervae
.
Et alibi:
Divae armipotentis ad aram
procubuit
.


pagina successiva »
 
p. 222