BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Phaedra » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 28

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


bro 2°, nec non alii agricolationis scriptores: «Observandum
est ne lutosus ager aretur; aut, quod saepe fit, post longas sic-
citates levi imbre perfusus. Nam terra quae lutosa tractatur in
primordio fertur toto anno non posse tractari
».
Macrobius hoc ex vetusto rustico cantico
traxit:
hiberno pulvere, / verno luto grandia farra, / camille, metes.
<102> Moesia. Probus: «Moesia natio est co-
niuncta barbaris, contingens Hadriaticum sinum. Sed est et
altera huius nominis terra, iuncta Troadi, aliquando subiecta
regi Telepho et ante Teutranti
».
Moesia cultu. Idem in 4°: «Mysiam Libyam-
que largis aiunt abundare frumentis, nec tamen Apulos Cam-
panosque campos optimis defici segetibus
».
<103> Gargara. «Gargara cacumen appella-
tur Idae Phrygiae
».
Ex Macrobio: Gargara ista in Mysia sunt,
sed significatio nominis et loci duplex est. Nam et cacumen
montis Idae et oppidum sub eodem monte Gargara vocantur.
Homerus de cacumine: γάργαρον ἄκρον. Multi
praeterea pro urbe utuntur. Et Aratus in libro Elegion cives
ipsos Gargares vocat. Virgilius non de summo monte sed de
oppido loquitur. Feracem vero locum propter humiditatem
dixit, quem Homerus πολυπίδακα: quare ob tantam
in Gargaris frugum copiam, qui magnum cuiusque rei nu-
merum vellet exprimere pro multitudine immensa Gargara
nominaret, ut Alceus, ut Aristomenes, et Aristophanes qui ex
harena et Gargara nomen composuit, cum innumerabilem ut
eius est lepos numerum conatur exprimere. Sensus igitur est:
«cum ea sit anni temperies, ut hyems serena sit, solstitium vero
imbricum, fructus optime proveniunt. Haec autem adeo agris


pagina successiva »
 
p. 28