BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 223

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

Et Andromache cum de Pyrrhi nece diceret, ut invidiam occi-
dentis exprimeret:
excipit incautum patriasque obtruncat ad aras.
Et Venus quod Aeneas in mari vexaretur ira Iunonis quam in-
vidiose quaeritur de loco Neptumno:
in regnis hoc ausa tuis
».
<522> Latos iuvenem sparsere per agros.
Macrobius: «Pathos a modo».
<525> Volveret Euridicen vox ipsa et frigida lingua.
Macrobius: «Nascitur pathos et de repeti-
tione, quam Graeci ἐπαναφορὰν vocant, cum sententiae ab
isdem nominibus incipiunt. Hinc Vergilius:
Eury<dicem> v<ox> i<psa> etc.
Et illud:
Te dulcis coniunx, te solo in l<ittore> s<ulcum>
t<e> v<eniente> d<ie> t<e> d<ecedente> c<anebit>.

Et illud:
Te nemus Angitiae vitrea te Fucinus unda
te liquidi flevere lacus
».
<526> Ah miseram Euridicen anima fugiente vocabat:
Λουκιανὸς ἐν τῷ Πρὸς ἀπαίδευτον:
Οὐκ ἄκαιρον δὲ γένοιτο καὶ Λέσβιον μῦθόν τινα διηγήσασθαί σοι
πάλαι γενόμενον. Ὅτε τὸν Ὀρφέα διεσπάσαντο αἱ Θρᾷτται, φασὶ τὴν
κεφαλὴν αὐτοῦ σὺν τῇ λύρᾳ εἰς τὸν Ἕβρον ἐμπεσοῦσαν ἐκβληθῆναι εἰς
τὸν μέλανα πόντον, καὶ ἐπιπλεῖν γε τὴν κεφαλὴν τῇ λύρᾳ, τὴν μὲν
ᾄδουσαν θρῆνόν τινα ἐπὶ τῷ Ὀρφείῳ λόγῳ, τὴν λύραν δὲ αὐτὴν ὑπη-
χεῖν τῶν ἀνέμων ἐμπιπτόντων ταῖς χορδαῖς, καὶ οὕτω μετ' ᾠδῆς προ-


pagina successiva »
 
p. 223