BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tommaso d'Aquino - In primum Sententiarum Petri Lombardi » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 225

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

et, ut iniuges evidentius exprimeret, adiecit:
et intacta totidem cervice iuvencos.
'Eximi' quoque vocabulum non poeticum epitheton, sed sa-
cerdotale nomen est. Veranius enim in pontificalibus questio-
nibus docet eximias hostias dictas quae ad sacrificium desti-
natae eximantur e grege, vel quod eximia specie quasi offeren-
dae numinibus eligantur. Hinc ait:
quattuor e<ximios> p<raestanti> c<orpore> t<auros>
ubi quod eximuntur 'eximios', quod eliguntur 'praestanti
corpore' monstravit
».
<555> Aspiciunt liquefacta boum per viscera toto.
Plinius citat auctorem huius loci Virgilium
libro XI, cap. XIX.
<558> Uvam. Columella libro X: «Animad-
vertito an totum examen in speciem unius uvae dependeat
».
Homerus libro 2° Iliados:
βοτρυδὸν δὲ πέτονται ἐπ' ἄνθεσιν εἰαρινοῖσιν.
Varro: «Unum, quod superioribus diebus
maxime vespertinis, multae ante foramen ut uvae aliae ex aliis
pendent conglobatae
».
<562> Affectat. Angelus: Terentius in
Heautontimorumeno:
ad domines, qui affectant viam.
<564> Parthenope studiis florentem ignobilis oci.
Columella:
Doctaque Parthenope Sebethride roscida lympha.
Horatius:
et ociosa credidit Neapolis.
 
p. 225