BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 29

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

necessaria sunt ut sine iis nec illi natura fecundissimi Mysiae
agri responsuri sint opinioni fertilitatis quae de iis habetur.
Addit Mysiae nominatim Gargara, quod ea urbs posita in imis
radicibus Idae montis defluentibus inde humoribus irrigetur
possitque videri solstitiales imbres non magnopere desiderare
».
Quod universa Mysiae arva uliginosa et Aeschylus testatur.
Aristophanes ἐν τῇ τῶν Ἀχαρνέων:
Ὅσα δὴ δέδηγμαι τὴν ἐμαυτοῦ καρδίαν,,
ἥσθην μὲν βαιά· πάνυ δὲ βαιά· τέτταρα·
ἃ δ' ὠδυνήθην, ψαμμοκοσιογάργαρα.

Nam ψαμμοκόσια per se infinitum significant ut apud Eupo-
lim ἐν Χρυσῷ Γένει:
ἀριθμεῖν θεατὰς ψαμμοκοσίους.
Et Gargara pro multitudine posuit ut ἐν Λίμναις:
ἀνδρῶν πᾶσα γάργαρ' ἑστία.
Et Aristomenes ἐν Βοηθοῖς:
ἔνδον γὰρ ἡμῖν γάργαρα.
Et Sophron:
οἰκιῶν τῶν ἀργύρων μετὰ γαργάρου.
Et in tragoedia:
χρημάτων τε γάργαρα.
Unde illud Homeri:
κάρκαιρε δὲ γαῖα πόδεσσιν
volunt crebrum motum pedum significari a γάργαιρε. Et
καρκίνονdictum a pedum multitudine. Haec ex antiquo Ari-


pagina successiva »
 
p. 29