BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 6

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

eius regionis. Itaque columbas etiam existimant ab ea regione
Chaonias dictas et in hoc oraculo fuisse vocales et responsa
dedisse consulentibus. Traditur etiam arbor subiecta tutelae
Iovis fuisse aeque vocalis, ut Dodone, et responsa dedisse ad
idem oraculum, quod testatur Vergilius dicens:
atque habitae Grais oracula quercus.
Unde dici Chaoniam glandem ipse declarat cum dicit:
Chaoniique patris glandes.
Appellata autem est ea regio ab Heleno Chaonia, ut ipse testa-
tur:
Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixi
».
Arista. Porphyrio: ea figura dictum qua
apud Horatium:
Velox amoenum saepe Lucretilem:
mutat Lycaeo Faunus
.
<9> Acheloia. Angelus: apud antiquissimos
Graecos auctores, id quod Macrobius multis autoritatibus com-
probat, proprie in aquae significatione ponebatur Achelous,
qua significatione et Aristophanes comicus eodem teste in co-
media Cotalo utitur et cur sic loqui sint soliti
tum Ephorus notissimus scriptor historiarum cum vero Dy-
dymus grammaticorum longe eruditissimus ostendunt; qui et
Euripidis auctoritate declarat. Pro qua libet
aqua Acheloum poni solitum. Qui haec explicatius volet ex
ipso Macrobii libro petat.
Angelus: Plato in Phaedro: Ἥ τε αὖ πηγὴ
χαριεστάτη ὑπὸ τῆς πλατάνου ῥεῖ μάλα ψυχροῦ ὕδατος, ὥστε


pagina successiva »
 
p. 6