BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Phaedra » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 31

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

cum iam per terras frondent atque omnia florent,
aut nimiis torrens fervoribus aethereus sol
aut subiti perimunt imbres gelidaeque pruinae,
flabraque ventorum violento turbine versant
».
<119> Improbus. Cornelius Celsus, ut Co-
lumella libro 9 ait
, sic scribit de ansere: «Anser neque sine
aqua, neque sine multa herba substinetur facile, neque utilis
est locis consitis, quia quicquid tenerum contingere potest,
carpit»
.
Anser. Varro de anseribus sic scribit: «Fe-
runtque his herbam, quae vocatur heris, quod ea aqua tacta,
etiam cum est arida, fit viridis. Folia eius decerpentes dant,
ne, si eo iniecerint, ubi nascitur, aut obterendo perdant aut
ipsi cruditate pereant: voraces enim sunt natura
».
<120> Strymoniaeque. «Dictae sunt a Stry-
mone, Thraciae flumine, ubi maxime per aestum morantur
».
Intyba. «Primum ne stirpes aut spinas
validiorisque incrementi herbas inesse patiamur, atque alias
ante hyemem alias per autumnum extirpemus, ut rubos, vir-
gulta, iuncos, alias vellamus ut intuba ac solstitialis spinas
».
Haec Columella in 2°, cum docet quemadmodum facta prata
colantur.
<123> Movit. Hoc secundum illud Hesio-
dium:
τῷ δὲ θεοὶ νεμεσῶσι καὶ ἀνέρες ὅς κεν ἀεργὸς
ζώῃ, κηφήνεσσι κοθούροις εἴκελος ὀρμήν,
οἵ τε μελισσάων κάματον τρύχουσιν ἀεργοὶ
ἔσθοντες
.
Et inde:
καὶ τ' ἐργαζόμενος πολὺ φίλτερος ἀθανάτοισι
ἔσσεαι ἠδὲ βροτοῖς, μάλα γὰρ στυγέουσιν ἀεργόν.


pagina successiva »
 
p. 31