BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - De lingua latina » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 36

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

πολλὴ φαινομένη Ἑλίκη πρώτης ἀπὸ νυκτός·
ἡ δ' ἑτέρη ὀλίγη μέν, ἀτὰρ ναύτῃσιν ἀρείων·
μειοτέρῃ γὰρ πᾶσα περιστρέφεται στροφάλιγγι.

«Sunt autem ibi duae Ursae, maior et minor;
maior Helyce vocatur, minor Cynosura
».
<139> Laqueis captare. Seneca 66 libro XIIII,
epistola 3a.
Fallere visco. Nonius: visco pro viscere:
quod non probo.
<144> Nam primum. Seneca 66 libro 14, epistola 3a.
<145> Labor. Columella:
Haec ne ruricolae paterentur monstra, salutis
ipsa novas artes varia experientia rerum
et labor ostendit miseris, ususque magister
tradidit agricolis, ventos sedare furentes
.
<148> Arbuta. «Arbuta sunt arbusculae, quae
in silvis frequenter nascuntur, quasi plerique Unedones vo-
cant
».
<149> Dodona. «Locum continentem pro
quercu, quae continetur, dixit. Est autem templum Dodonei
Iovis in Chaonia, parte Epiri, quae hoc nomine appellatur
».
<151> Rubigo. Invocat Varro in Re rustica
inter ceteros deos Consentis Robigum et Floram, quibus pro-
pitiis, ut ipse inquit, neque rubigo frumenta atque arbores
corrumpit, neque non tempestive florent. Itaque Robigo feriae
Robigalia, Florae ludi Floralia instituti.

Columella:
Hinc mala rubigo viridis ne torreat herbas,
sanguine lactentis catuli placatur et extis.
Hinc caput Arcadici nudum cute fertur aselli
Tyrrhenus fixisse Tages in limine ruris
.


pagina successiva »
 
p. 36