BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 38

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

bes, fiscinae, tribula, mallei et rastelli». Idem in eodem: «Quae
seges grandissima atque optima fuerit, seorsum in aream se-
cerni oportet spicas, ut semen optimum habeat; e spicis in
area excuti grana. Quod fit apud alios iumentis iunctis et tri-
bulo. Id fit e tabula lapidibus aut ferro exasperata, quo impo-
sito auriga aut pondere grandi trahitur iumentis iunctis, aut
discutit ex spica grana: aut ex assibus dentatis cum orbiculis,
quod vocant plostellum Poenicum; in eo quis sedet ut agitet
quae trahant iumenta, ut in Hispania citeriore et aliis locis
faciunt. Apud alios exteritur grege iumentorum inacto et ibi
agitato perticis quod ungulis e spica exteruntur grana. His
tritis oportet e terra subiactari vallis aut ventilabris cum ven-
tus spirat lenis
».
Tribula. Tribula a Graecis θρίνακες. Nicander:
ἢ ὅταν αὐαλέου θέρεος μετ' ἀλώια ἔργα
ζωσάμενος θρίναξι βαθὺν διακρίνεαι ἄντλον.

Ita enim exponunt:
γεωργικόν τι σκεῦός ἐστιν ἔχον τρεῖς ἐξοχὰς καὶ σκόλοπας ἀπωξυμμέ-
νους, ᾧ τοὺς στάχυας τρίβουσι.

Columella libro 2°: «Et si pauca iuga
sunt, adiicere tribulam et traham possis, quae res utraque
culmos facillime comminuit. Ipsae autem spicae melius fusti-
bus tunduntur vannisque expurgantur
».
Rastri. Angelus: allusit, ut puto, ad Te-
rentianum senem, qui ait:
At istos rastros interea tamen depone
et paulo post:
Hui, tam gravis hos quaeso?


pagina successiva »
 
p. 38