BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 39

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<165> Virgea. Angelus: ut corbes ad spicile-
gium et vindemiam, quales sunt fiscinae et quali.
Supellex. Columella libro XI: «Prae-
labentis vero temporis fuga quam sit irreparabilis, quis du-
bitet? Eius igitur memor praecipue semper caveat, ne impro-
vidus ab opere vincatur. Res est agrestis insidiosissima con-
tanti, quod ipsum expressius vetustissimus auctor Hesiodus
hoc versu significavit:
αἰεὶ δ' ἀμβολιεργὸς ἀνὴρ ἄτῃσι παλαίει.
Quare vulgare illud de arborum positione rusticis usurpatum,
serere ne dubites, id villicus ad agri totum cultum referri iudi-
cet
».
<167> Omnia. Angelus: Celeus Eleusinus se-
nex Triptolemi pater fuit, qui Cererem quaerentem natam
hospitio accepit. Unde Cereri Athenis Eleusinia sacra statuta.
Eius suppellectilem intelligo corbem seu cistam, qua sacra
Cereris condebantur. Immo etiam κανεοφόροι apud Cicero-
nem de signis: «Erant praeterea», inquit, «duo signa non
maxima verum eximia venustate, virginali habitu atque ve-
stitu, quae manibus sublatis sacra quaedam more Athenien-
sium virginum reposita in capitibus substinebant; Caneopho-
roe ipsae vocabuntur
». Is enim mos erat etiam in Panathe-
naicis, ut Ovidius:
Vertice supposito festas in Pallados arces
pura coronatis portabant sacra canistris.

De Celeo in Fastis Ovidius:
sors sua cuique loco est quod nunc Cerealis Eleusis
dicitur hoc Celei rura fuere senis.


pagina successiva »
 
p. 39