BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Catullus, Gaius Valerius - Carmina » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 42

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

ore trahit quodcumque potest atque addit acervo.
Quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
non usquam prorepit et illis utitur ante
quaesitis
.
<187> Nux. Macrobius: «Sunt de agricul-
tura scriptores qui nuces et mala sic dividunt, ut nuces di-
cant omne pomum quod foris duro tegatur et intus habet
quod esui est, malum vero quod foris habet quod est esui et
durum intus includat. Secundum hanc definitionem Persicum,
quod Sueius poeta superius inter nuces numerat, magis erit
inter mala numerandum
». Haec Macrobius, qui supra versus
de Moreto Sueii adduxerat quibus plane ostendit nucem mol-
luscam Persicam appellari.
In 2a acroasi dialogi Theophyllacti sic est
scriptum:
Δεῦρο δὴ περὶ ταύτην τὴν ἀμυγδαλῆν ἐνδιατρίψωμεν, φίλος, ὡς ἡδύ τί
μοι ψιθυρίζει, καὶ μέτριαί τινες αὐτὴν περιπνέουσιν αὖραι.
Ἀντισθένης. Ὅρα τὴν ἀμυγδαλῆν τῷ καρπῷ βριθομένην καὶ μικροῦ
δεῖν τῇ φορᾷ τοῦ κυήματος περὶ τὴν γῆν κυρτουμένην καὶ μένουσαν.
τοιγαροῦν εὐετηρίας. Πολύκρατες, τεκμήριον μέγιστον.
Πολυκράτης. Πόθεν δῆτα, ὦ βέλτιστε;
Ἀντισθένης. Εὐκρασίαν ἀέρων ἀσπάζεται τουτὶ τὸ φυτόν· καὶ τέ-
θηλε προὸς εὐκαρπίαν, ὅτε που εἰρηναίαν ἄγει ὥραν τὸ περίγειον τουτὶ
ἐνδιαίτημα. διὰ τοῦτο ἄγγελος εὐετηρίας ἀμυγδαλῆ γίνεται, οὐ χειμῶ-
νος ἔφοδον οὐκ ὄμβρων ἐπίρροιαν ἀπαγγέλλουσα.

Plurima. Angelus: amygdalam intelligit
Servius; hanc autem Macrobius nucem Graecam esse ait.
<188> Induet. Columella:
Mox ubi sanguineis se floribus induit arbos
punica
.


pagina successiva »
 
p. 42