BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 43

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<193> Semina. «Primum semen, quod
est principium oriendi, id duplex, unum quod latet nostrum
sensum, alterum quod apertum. Latet, si sunt semina in aere,
ut ait physicus Anaxagoras, et si aqua, quae influit, inferre
solet in agrum, ut scribit Theophrastus
». Idem: «Prima se-
mina videre oportet, ne vetustate sint exucta aut ne sint ad-
mixta aut ne propter similitudinem sint adulterina. Semen
vetustum tantum valet in quibusdam rebus, ut naturam com-
mutet. Nam ex semine brassicae vetere sato nasci aiunt rapa et
contra ex raporum brassicam
».
Columella in 2° libro, cum de faba agit:
«Priscis autem rusticis nec minus Virgilio prius amurca vel
nitro macerari eam et ita seri placuit,
laetior ut f<oetus> s<iliquis> f<allacibus> e<sset>
et q<uamvis> i<gni> e<xiguo> p<roperata> maderent
.
Nos quoque sic medicatam comperimus, cum ad maturitatem
perducta sit, minus a curculione infestari
».
Medicare. Priscianus in 8°: «Dicitur
tamen et 'medicor' et 'medeor' et 'medico te'. Virgilius
in I Georgicon:
Semina v<idi> e<quidem> m<ultos> m<edicare> s<erentes>.
Idem in 2° Georgicon:
et senibus medicantur hanelis
dativo casui coniunxit. Idem in VII:
Sed neque Dardaniae medicari cuspidis ictum
evaluit
.


pagina successiva »
 
p. 43