BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 44

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

Terentius in Phormione:
Quas, cum adversae res sient, paulo mederi possis
».
<194> Et nitro. Plinius libro 18. cap. 27.
<195> Siliquis. Probus: «Siliqua folli-
culus in quo faba nascitur
».
<197> Vidi. Columella libro 2°: «Neque
enim dubium est ex robusto semine posse fieri non robustum;
quod vero protinus exile natum sit, numquam robur accipere
manifestum est, ideoque Virgilius cum alia tum et hoc de se-
minibus praeclare sic disseruit:
Vidi etc. referri
».
Idem: «Nam quod ait Celsus, ubi mediocris est fructus, opti-
mam quamque spicam legere oportet separatimque ex ea se-
men reponere; cum rursus amplior messis provenerit, quicquid
exteretur, caphisterio expurgandum erit, et semper, quod prop-
ter magnitudinem ac pondus in imo subsederit, ad semen re-
servandum
». Idem in quarto: «Et nos sequemur in vitibus
hanc ipsam rationem, tanto quidem magis quod compertum
habemus naturali quadam malignitate desciscere interdum
quamvis diligenter probata semina; idque nobis poeta velut
surdis rationibus indulget dicendo:
Vidi lecta etc.
Quod non tantum seminibus leguminum, sed in tota agricola-
tionis ratione dictum esse intelligendum est
».
<198> Degenerare. Palladius libro primo:
«Locis humidis citius quam siccis semina degenerant; quare
subinde succurrat electio
».


pagina successiva »
 
p. 44