BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tommaso d'Aquino - In primum Sententiarum Petri Lombardi » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 45

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<199> Maxima. Quam Varro grandissimam
segetem vocat.
<201> Lembum. Probus: «Genus navigii».
<203> Atque. Hoc loco 'statim' significat,
ut A. Gellius asserit; alibi coniunctiva est. Interdum et pro
adverbio ut 'aliter atque tu' pro 'quam tu'. Gemina si fiat,
auget intenditque rem. Ennius:
atque atque accedit muros Romana iuventus,
cui significationi contrarium 'deque'.
<204> Tam sunt. Columella libro XII:
«Credatque praetermissas non tantum XII. horas sed annum
periisse, nisi sua quaque die quod instat fecerit. Nam cum pro-
priis pene momentis fieri quicquam debeat, si unum opus
tardius quam oportet peractum sit, ceterae quoque, quae se-
quuntur, culturae, post iusta tempora serius adhibentur, omnis-
que turbatus operis ordo spem totius anni frustratur. Quare
necessaria est menstrui cuiusque officii monitio ea, quae pen-
det ex ratione syderum caeli. Nam ut ait Virgilius:
tam sunt Arcturi s<idera> n<obis> etc. Abydi
».
Arcturi. Aratus:
Ἐξόπιθεν δ' Ἑλίκης φέρεται ἐλάοντι ἐοικὼς
Ἀρκτοφύλαξ, τόν ῥ' ἀνδρες ἐπικλείουσι Βοώτην,
οὔνεχ' ἁμαξαίης ἐπαφώμενος εἴδεται Ἄρκτου·
καὶ μάλα πᾶς ἀρίδηλος· ὑπὸ ζώνῃ δέ οἱ αὐτὸς
ἐξ ἄλλων Ἀρκτοῦρος ἑλίσσεται ἀμφαδὸν ἀστήρ.

Columella libro XII: «Nono Kl. Martii
Arcturus prima nocte oritur, frigidus dies Aquilone vel Coro
interdum pluvia
».


pagina successiva »
 
p. 45