BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hippocrates - De carnibus » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 46

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Columella libro XII: «XI et XII Kl.
Iunias Arcturus mane occidit, tempestatem significat. VIII et
VII et VI Kl. Iunias Capra mane exoritur; septentrionales
venti
». Idem: «VII Kl. Septembris Vindemiator exoritur
mane, et Arcturus incipit occidere; interdum pluvia
». Idem:
«VII Id. Septembris Piscis aquilonis desinit occidere, et Ca-
pra exoritur, tempestatem significat
». Idem: «XV Kl.
Arcturus exoritur; Favonius et Aphrycus, interdum Eurus,
quem quidam Vulturnum appellant
». Idem: «XI Kl. Iulii
Anguifer, qui a Graecis dicitur ὀφιοῦχος, mane occidit tem-
pestatem significat
». Idem: «VIII Kl. Octobris et VII et
VI. Aequinoctium autumnale, plerumque significat. V Kl.
Octobris Haedi exoriuntur; Favonius, nonnumquam Hauster
cum pluvia
». Idem: «IIII Kl. Novembris Arcturus vespere
occidit, ventosus dies
».
Nobis. Hinc illud Arati:
λέγει δ' ὅτε βῶλος ἀρίστη
βουσί τε καὶ μακέλῃσι, λέγει δ' ὅτε δεξιαὶ ὧραι
καὶ φυτὰ γυρῶσαι καὶ σπέρματα πάντα βαλέσθαι.

<205> Haedorumque. Probus: «Amalthea
capella, quae educavit Iovem cum haedis, ob hoc beneficium
in sideribus sacrata est, quorum ortum pluviae sequuntur
».
Aratus:
Εἰ δέ τοι Ἡνίοχόν τε καὶ ἀστέρας Ἡνιόχοιο
σκέπτεσθαι δοκέοι, καί τοι φάτις ἤλυθεν Αἰγός
αὐτῆς ἠδ' Ἐρίφων, οἵ τ' εἰν ἁλὶ πορφυρούσῃ
πολλάκις ἐσκέψαντο κεδαιομένους ἀνθρώπους,
αὐτὸν μέν μιν ἅπαντα μέγαν Διδύμων ἐπὶ λαιὰ
κεκλιμένον δήεις· Ἑλίκης δέ οἱ ἄκρα κάρηνα
ἀντία δινεύει. Σκαιῷ δ' ἐπελήλαται ὤμῳ
αἲξ ἱερή, τὴν μέν τε λόγος Διὶ μαζὸν ἐπισχεῖν·


pagina successiva »
 
p. 46