BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - La cortigiana » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 8

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<10> Fauni. «Eundem Pana, eundem
Inuum, eundem Faunum quidam interpretantur, quod ei in
Italia quidam annuum sacrum celebrant, quidam menstruum.
Existimatur autem fuisse Faunus rex Aboriginum, qui cives
suos mitiorem vitam docuerit ritu ferarum viventes et primus
loca certis nominibus et aedificia quaedam lucosque sacra-
verit, a quo et fana sunt dicta. Ipse autem receptus in nume-
rum deorum creditur. Itaque etiam oraculum eius in Albunea,
Laurentinorum sylva, est. Plures autem existimantur esse et
praesentes idcirco, rusticis persuasum est incolentibus eam
partem Italiae, quae suburbana est, saepe eos in agris conspici
».
<11> Pedem. Eustathius in librum 5 Odys-
seae
:
Πόδες δὲ τὰ κάτω δύο σχοινία. Οἷς πρὸς πρώραν καὶ πρύμναν δε-
σμεῖται τὸ ἱστίον, καλοῦνται δὲ πόδες διὰ τὸ κάτω εἶναι.
Ἀπεναντίας ταῖς προῤῥηθείσαις ὑπέραις ὡς οἷον ὕπερθεν κεφαλαῖς
τοιούτων ποδῶν, ἐξ ὧν ῥῆμα ποδῶ. Ὡς δηλοῖ καὶ ὁ Λυκόφρων
ἔνθα ποδωτὰ λίνα τὰ ἱστία φράζει. Οἱ δὲ παλαιοὶ φράζουσι καὶ οὕτω..
Πόδες πλοίου, σχοῖνοι κάτωθεν συνέχοντες τὴν ὀθόνην. Ἢ οἱ μεταγωγοὶ
τοῦ κέρατος. Ἢ κατὰ ἄλλους, οἷς συνέχεται ἀπὸ πρώρας καὶ ἀπὸ πρύ-
μνης ὁ ἱστός. Ἢ τὰ ἑκατέρωθέν φασι προσδεδεμένα τοῖς ἀρμένοις σχοι-
νία.
Idem paulo supra: προφέρουσι καὶ παροιμίαν ἐπὶ τῶν ἃ μὲν δεῖ
ἔχειν ἀφιέντων, ἃ δὲ μὴ δεῖ κρατούντων, τὸ, ἀφέντες τὴν ὑπέραν, τὸν
πόδα διώκουσιν.

Angelus: an est sumptum a naviga-
tione, ut alibi
Una omnes fecere pedem?
Item:
Pede labitur aequo.


pagina successiva »
 
p. 8