BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 47

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

Ὠλενίην δέ μιν Αἶγα Διὸς καλέουσ' ὑποφῆται.
Ἀλλ' ἡ μὲν πολλή τε καὶ ἀγλαή· οἱ δέ οἱ αὐτοῦ
λεπτὰ φαείνονται Ἔριφοι καρπὸν κάτα χειρός.

Anguis. Valerius Probus: «Draco existi-
matur Hesperidum pomarii custos, relatus inter sydera inter-
fluere duos Septentriones, quae omnia genera stellarum tem-
pestatem significant. Ergo tam agrestibus observanda esse ce-
lestia signa, quam navigantibus, quia utrisque noceat tempe-
stas. 'Ostriferum' autem dicit Abydum, quod ibi ostrea ge-
nerantur copiosissima
».
<206> Ventosa. Plinius libro 18: «Et confi-
tendum est caelo maxime constare ea, quippe Virgilio iubente
praedisci ventos, ante omnia et siderum mores, neque aliter
quam navigantibus servari
».
<207> Ostriferi. Theocritus:
τήνῳ δὲ στρόμβω καλὸν ὄστρακον οὗ κρέας αὐτός
σιτήθην πέτραισιν ἐν Ὑκαρρίασι δοκεύσας,
πέντε ταμὼν πέντ' οὖσιν
.
Abydi. Varro: «Sexto intervallo ab aequi-
noctio autumnali incipere oportere scribunt serere
». Et paulo
post: «Neque ante aequinoctium incipi oportere putant, quod,
si minus idoneae tempestates sint consecutae, putrescere se-
mina soleant
».
<208> Libra. Probus: «Aequinoctium autum-
nale descripsit. Somno enim noctem significat. Vernum aequi-
noctium fit in Ariete, autumnale in Libra
».
Dies somnique pares ubi fecerit moras.
Censet A. Gellius, idque ex idiographi Virgilii inspectoribus
accepisse affirmat, ita scriptum fuisse:
Libra dies somnique,


pagina successiva »
 
p. 47