BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


id est 'Libra diei somnique'. Sic Ennius 'dies' pro 'die'
scripsit in XVI Annali:
Postremo longinqua dies cum fecerit aetas
Ciceronem quoque affirmat Cesellius in oratione, quam pro
P. Sextio fecit, 'dies' scripsisse pro 'diei': «Equites vero»,
inquit, «daturos illius dies poenas». Hanc veterum
consuetudinem multis auctoribus comprobat Gellius. Nam
et Quadrigarius 'huius facies' declinavit, et 'facii' et in da-
tivo 'facie'. Sed C. Caesar in libro De analogia secundo 'huius
die' et 'huius specie' dicendum putat. Et Sallustius 'die' in
patrio casu dixit in Iugurta: «Vix decima parte die re-
liqua
».
Priscianus in VII: 'die' legit, ut apud
Ovidium in III Met.:
Prima fide vocisque datae tentamina sumpsit.
Item in VI:
Utque fide pignus dextras utriusque tetendit.
Et apud Sallustium in primo Hist.: «Dubitavit acie pars».
Pares. Columella:
Et paribus Titan orbem libraverit horis.
<212> Cereale. Quo ieiunia solvisse Cere-
rem cum natam quaereret in 4° Fastorum scribit Ovidius
eoque medicatum ab ea Triptolemum.
Papaver. Probus: «Quia in segete nasci-
tur
».


pagina successiva »
 
p. 48