BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 49

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Columella:
Alia cum cepis, cereale papaver anetho
iungite
.
<213> Rastris. Aratris.
<215> Plinius libro 18, cap. 19. Seneca 66
libro 12, epistola prima.
Medica. Columella libro 2°: «Pabulorum
optima sunt medica et faenum Graecum
». Idem: «Sed ex his,
quae placent, eximia est herba medica, quod semel seritur, X
annis omnibus, deinde recte quattuor, interdum etiam sexies
demetitur, quod agrum stercorat, quod omne emaciatum ar-
mentum, ex ea pinguescit, quod aegrotanti pecori remedium
est, quod iugerum eius toto anno tribus equis abunde sufficit
».
<216> Et milio. Milii sationem et panici peragi
debere circa Idus Aprilis ait Columella libro XII.
<217> Annum. Columella libro XII:
«VIII Idus Aprilis Vergiliae vespere celantur, interdum
hyemat
».
<218> Canis. Macrobius in Somnio Sci-
pionis
: «Signum enim quod cum sole oritur et cum sole
occidit semper occultatur, adeo ut et vicina astra solis pro-
pinquitate celentur. Nam et Canis tunc, quia vicinus Tauro
est, non videtur tectus lucis propinquitate; et hoc est quod
Vergilius ait:
candidus a<uratis> a<perit> c<um> c<ornibus> a<nnum>
t<aurus> et a<dverso> c<edens> C<anis> o<ccidit> a<stro>.

Non enim vult intellegi Tauro oriente cum sole mox in occa-
sum ferri Canem, qui proximus Tauro est, sed occidere, eum
dixit Tauro gestante solem, quia tunc incipit non videri sole
vicino
».


pagina successiva »
 
p. 49