BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De generatione et corruptione » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 51

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

quod insidias parantem Iovem Europae celaverit. Tempus
autem definitur extremi Aprilis mensis usque in Kl. Maias.
Hoc idoneum fabae sationi putant
».
<219> At si triticeam. Columella libro 2°
de agricolatione sic ait: «Placet nostro poetae adoreum atque
etiam triticum non ante seminare, quam occiderint Vergiliae.
Quod ipsum numeris sic edisserit:
At si tri<ticeam> in m<essem> r<obustaque> f<arra>
e<xercebis> h<umum> s<olisque> i<nstabis> a<ristis>
a<nte> t<ibi> E<oae> A<tlantides> a<bscondantur>
.
Absconduntur autem altero et XXX die post autumnale aequi-
noctium, quod fere conficitur nono Kl. Octobris, propter
quod intelligi debet tritici satio dierum sex et XL. ab occasu
Vergiliarum, quae fit ante diem nonum Kl. Novembris ad
brumae tempora. Sic enim servant prudentes agricolae, ut XV
diebus priusquam conficiatur bruma, totidemque post eam
confectam neque arent neque vitem aut arborem putent. Nos
quoque abnuimus in agro temperato et minime humido se-
mentem sic fieri debere; caeterum locis uliginosis atque exi-
libus aut frigidis aut etiam opacis plerumque citra Kl. Octo-
bris seminare convenire:
Dum sicca tellure licet, dum nubila pendent
ut prius convalescant radices frumentorum quam hibernis
imbribus aut gelicidiis pruinisve infestentur
».
Plinius libro 18: «Virgilius triticum et far
ad Vergiliarum occasum seri iubet; hordeum inter aequinoc-
tium et brumam, viciam vero faseolos et lentem Boote occi-
dente
».
Priscianus in V: «'Farra' plurali numero
protulit Virgilius, cum in usu frequentiore singularis numeri
sint
».


pagina successiva »
 
p. 51